

Liber Quartus Regum*
Caput 25: Versus 18
Tulit quoque.[ID.]Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso:Escae ejus electae sunt[Job 33.].ulit Saraiam,qui interpretatur vinctus,sacerdotem primum,cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenae vitiorum catena constringit. SimiliterSophoniam,qui interpretatur absconditus,sacerdotem secundum,cum secundi ordinis viros, id est presbyteros[qui talentum verbi in terra fodientes absconderant]in suum dominium subigit.Et tres inani,qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non praecaveant.Quinque viros de his qui steterant coram rege[Matth. 5.], id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant.Sopher principem.[ID.]Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a coetu fidelium per errorem sequestrant.Et sexaginta viros e vulgo,id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant.Et sexaginta viros.[ID.]Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus praedam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuae mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum.[ID.]Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per saecula contemplari.